Rooma Eraõiguse alused - legisatsiooniline protsess
eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet; item aduersus eum, qui mercedem
non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in
dapem, id est in sacrificium, inpenderet; item lege censoria data est pignoris capio
publicanis uectigalium publicorum populi Romani aduersus eos, qui aliqua lege
uectigalia deberent.
4.29. Ex omnibus autem istis causis certis uerbis pignus capiebatur, et ob id plerisque
placebat hanc quoque actionem legis actionem esse; quibusdam autem placebat legis
actionem non esse, primum quod pignoris capio extra ius peragebatur, id est non apud
praetorem, plerumque etiam absente aduersario, cum alioquin ceteris actionibus non
aliter uti quis posset quam apud praetorem praesente aduersario; praeterea quod
nefasto quoque die, id est, quo non licebat lege agere, pignus capi poterat.31 (G.4. 26-
29)
Legisaktsioonilisel protsessil on kaks suurt puudust: