Rooma Eraõiguse alused - legisatsiooniline protsess
63
10
eam pecuniam, ex qua hordeum equis erat conparandum; quae pecunia dicebatur aes
hordiarium.
4.28. Lege autem introducta est pignoris capio uelut lege XII tabularum aduersus
eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet; item aduersus eum, qui mercedem
non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in
dapem, id est in sacrificium, inpenderet; item lege censoria data est pignoris capio
publicanis uectigalium publicorum populi Romani aduersus eos, qui aliqua lege
uectigalia deberent.
4.29. Ex omnibus autem istis causis certis uerbis pignus capiebatur, et ob id plerisque
placebat hanc quoque actionem legis actionem esse; quibusdam autem placebat legis
actionem non esse, primum quod pignoris capio extra ius peragebatur, id est non apud